Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 78
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/78/ impetravi. Sed adversus veteres

Philosophos exercere nos incipiamus.

 

 

EXERCITATIO IX

Diagorae athei sententiam explicat.

 

Diagoras Melius inter veteres Philosophos

vel unus nominatim Atheus

omnium ore et unanimi consensu proclamatus

est, nec iniuria quidem, quando, nescio

qua stulta et anili prorsus persuasione infectus,

perfricta fronte divinam providentiam

inficiari atque ita, teste Cicerone in libro De

natura Deorum, ratiocinari ausus est: «Si divina

providentia orbis regeretur, cuncta pro meritis

unicuique hominum, bonis scilicet bona, malis

mala, aequa quasi quadam bilance trutinata

distribuerentur. Sed cum longe secus

omnia gerantur, Dei providentia circa haec

inferiora, cur, aut quaenam sit videre nullo

modo possum». Maior satis liquet. Nam ad Principis

providentiam vel hoc in primis spectat

improborum petulantiam nefariosque conatus

suppliciis coërcere, proborum autem

virtutem et merita pro benefactis compensare.

Minorem veram esse usus quotidianus,

testis certissimus, perhibet, quippe eos, qui

iuxta divinae Legis normam et perpendiculum

omnes vitae suae conformant rationes nec

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES